- [←242]
Thomas à Jesu, De Contemplatione Divina, lib. v. c. xiii.: "Quasi dicat: cum intellectus non possit Dei immensam illam claritatem et incomprehensibilem plenitudinem comprehendere, hoc ipsum est illam conspicere ac intelligere, intelligere se non posse intellectu cognoscere: quod quidem nihil aliud est quam Deum sub ratione incomprehensibilitatis videre ac cognoscere."
Philip. à SS. Trinitate, Theolog. Mystic. Disc. Proem. art. iv. p. 6: "Cum ipsa [S. Teresa] scire vellet, quid in illa mystica unione operaretur intellectus, respondit [Christus] illi, cum non possit comprehendere quod intelligit, est non intelligere intelligendo: tum quia præ claritate nimia quodammodo offuscatur intellectus, unde præ altissima et supereminentissima Dei cognitione videtur anima potius Deum ignorare quam cognoscere."