- [←348]
Philip. a SS. Trinitate, Theolog. Mystic. par. 2, tr. iii. disc. iv. art. v.: "Tres sunt modi divinæ locutionis; completur enim divina locutio vel verbis successivis, vel verbis formalibus, vel verbis substantialibus. Completur verbis successivis cum anima in semetipsa multum collecta quosdam discursus internos de Deo vel de aliis divina format directione; hujusmodi quippe discursus, quamvis ab ipsa sibi formati, a Deo tamen dirigente procedunt. Completur verbis formalibus cum anima vel in se collecta, vel aliis occupata, percipit quædam verba formaliter ac distincte divinitus expressa, ad quorum formationem anima passive penitus se habet. Completur verbis substantialibus cum anima vel in se collecta, vel etiam distracta, percipit quædam verba viva et efficacia, divinitus ad se directa, quæ virtutem aut substantialem effectum per ipsa significatum fortiter ac infallibiliter causant." See also St. John of the Cross, Ascent of Mount Carmel, b. ii. ch. xxviii. and the following, p. 188.